

Liber Numeri*
Caput 8: Versus 8
Bovem.Mediatorem Dei et hominum: cujus immolatione peccata nostra deleta sunt. In utroque bove incarnatio ejus significatur. Una est enim passio Christi, sed duo nobis impetravit, expiationem scilicet a peccatis et sanctificationem, ut nos offerret DeoMortificatos, quidem carne, vivificatos autem spiritu.Unde Paulus:Sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu[I Cor. 6.]. Possunt autem per hos duos boves, quorum unus pro peccato, alter offertur in holocaustum, duae actionum species exprimi, quarum una quae male gessimus, per poenitentiae lamentum abluimus; altera bonorum operum et virtutum fructibus gratiam Dei et praemium beatitudinis promeremur.Libamentum.Sacramentum passionis, quod spiritali scientia intellectum atque tractatum, fidelibus saluberrimum et Deo gratissimum est. Si tamen talibus mysteriis percipiendis minister Domini intus forisque se mundum et dignum praebuerit.